A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
qui imperium sibi indebitum per vim usurpant, sed et qui legitimo imperio per vim abutuntur, hoc est ubi vitium est non ex parte tituli, sed ex parte exercitii, probatione non indiget.
Panormitanus etiam de Papa et Imperatore tradit, non eo ipso quod bellum faciunt, ETIAM INFERIORIBUS id bellum iustum videri: cum et ipsi peccare possint. sed requiri ut causa subsit:
dicemus temere reiiciendum Principis imperium, aut tantam ad rem quasvis iniurias sufficere: sed et ▸
contra
omnes, qui id unquam fecerunt rebellionis crimine obstringi constanter negandum est. Sunt enim exceptiones aliquot, quarum hic duas proponimus. Prior sit: rempublicam universam etiamsi posset aliquo modo in Principem peccare, rebellem tamen dici non posse. Princeps enim est per et propter Rempublicam, non Respublica per aut propter Principem. Et ideo rebellionis damnantur, qui Principi non paruerunt, quia auctoritatem a Republica profectam violant, et in unius persona non unum sed totam laedunt societatem. Ipsique diversae sententiae auctores hoc uno probant nullam iustam esse causam adversus Principem, quia nulla sit iusta adversus Patriam: Respublica autem et Princeps inter se sint coniunctissima. Rebellis igitur esse tota respublica non magis recte dicitur, quam homo quispiam sibi ipsi facere iniuriam. Atque adeo, si tanti esset, multa referre possem ex omni historia exempla populorum, qui imperio alicuius excusso in libertatem se asseruerunt, quorum tamen nullum rebellem dictum invenias. Quod autem ex Iure Pontificio nonnulli huc afferunt, effici nullo modo posse ut a capite membra discedant, ineptissime ad illud imperium accommodatur quod ab hominibus profectum est, cum ut recte Vasquius annotat in eo nihil obstet, quo minus tota respublica suum fiat caput. Respublica sine Principe esse potest: at Principem nihil aliud ▸
nisi
quam
Reipublicae consensus facit. Caetera vero quae contra populare regimen declamari solent nihil huc pertinent, cum nec omne regimen