A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
quam non improbanda sit ratio ex his quae de causa belli modo diximus facile quivis intelligit. Et quamvis res dubia esset, tamen in ambiguo sequenda ▸
esset
foret
magistratus auctoritas, et quidem eius qui summus hoc loco et tempore agnoscitur. Atqui Hollandi, ut diximus, neminem hodie alium agnoscunt. Bonae igitur fidei bellatores censendi sunt non illi modo qui nunc adversus Lusitanos, sed et qui olim adversus Albanum, ipsumque adeo Philippum auctoritate publica Ordinum arma sumserunt. Res ipsa poscit hic reprimi faedam et ingenuis hominibus indignam adulationem eorum qui nati in hoc videntur, ut optima etiam Principum ingenia corrumpant. Ita enim docent, nullam iustam esse causam rebellandi. Qui si serio agunt, et hoc volunt dicere, fieri non posse ut iusta sit aliqua causa desciscendi ab eo qui Princeps sit, fuerit, inve eum arma movendi, turbant omnium regnorum possessiones, cum nullum fere imperium hodie apud eosdem sit apud quos olim fuit. In his autem quorum causa omnino nulla esse potuit, ne longissimi quidem temporis exceptione tuta est conscientia. Omittam notissimum Davidis exemplum, qui contra Saulem se defendit, et Lobnae civitatis quae ▸
a
Iorami se regno subduxit. De Abrahamo quid dicent? Apertissime testatur divina historia Regnum Sodomae et vicinarum urbium cum duodecim per annos sub ditione fuissent Chodorlomari Elamitarum Regis ab eiusdem imperio defecisse, quae causa Elamitae movendi in Sodomam fuit. Vir igitur sanctissimus rebellibus opem tulit, Regem subditos suos iure punientem impediit, ei se denique bello immiscuit, quod nulla causa defendi poterat? An illud Thomae verius est, cum Tyrannis non sit iustum regimen, quippe quod ad privatum non ad publicum bonum ordinetur, eius perturbatores falso seditionis insimulari. magis enim Tyrannum esse seditiosum, qui in