A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
Nam et ipse qui via est et veritas Iudaeos non illud ▸
iussit
inquirere, quo iure Romani Palaestinam occupassent, sed quandoquidem ipsi in Romano imperio viverent, parere
iussit
Caesaribus, qui tum eius imperii potiebantur, quod nummus Caesarea imagine signatus indicabat. Ordinibus autem non iccirco tantum parere subditi debent, quia nunc id regimen receptum est, verum etiam quia istud imperium iure communi nititur. Hollandi enim et qui cum illis foederati sunt ▸
hodie, et omnia
hodie nulli omnino Principi obsequium debent, cum ▸
omne apud illos imperium
omnis apud illos Principatus
a mutuo sacramento soleat initium sumere. Post mortem autem Philippi Secundi ▸
nemo est cui ipsi iusiurandum
nullus est Princeps in cuius verba iuraverint. Neque vero Philippus ▸
secundus ullum
tertius ius aliquod retinuit, qui se videri vult omni Belgarum imperio abdicasse, neque Albertus cum coniuge, plus quicquam habere potest quam volentibus Ordinibus accepit, cum minime obscurum sit, ne partem quidem ullam populi invitam posse in alterius ditionem transferri. Quomodocunque autem Princeps deficit, nihil est certius quam totum imperium deferri ad rempublicam, quae in Ordines suos distributa est, sive ut Covarruvias docet, ad optimates atque proceres qui reipublicae corpus referunt
et recte Ordines dicuntur.
Parum enim refert, inquit Paulus Iurisconsultus, ORDO quippiam fecerit, an is cui ORDO id negotium dedit. Cum ergo ▸
revera
sint Ordinum subditi, de quibus loquimur, sufficit illis, ▸
si
quod
bellum ab Ordinibus gestum non existimant iniustum esse, si modo in ea opinione non est error inexcusabilis. Omnes autem pios atque religiosos cives (horum enim causa instituta est oratio, caeteri digni non sunt, quorum ratio habeatur) ▸
ita credere bellum hoc non
non credere bellum hoc
esse iniustum certissimo argumento convincitur, quia salva conscientia nemo potest interesse bello quod iniustum credat, ▸