A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
subditis satis est esse verisimilia. Sed tamen aptemus
examini
ea quae de subditis in doctrina de Iure praedae conclusa sunt tum ex primario, tum ex secundario gentium iure. Primum igitur constat subditos Ordinibus esse eos qui Indicam constituunt societatem. Omnes enim qui in istis sunt regionibus aut iureiurando obsequium Ordinibus promiserunt, aut ▸
hoc ipsum tacite satis promittunt
dum se partem faciunt eius reipublicae quam Ordines administrant tacite satis profitentur eus se reipublicae moribus ▸
victuram,
victuros,
et receptis ab ea magistratibus praestituros obedientiam: ex qua professione non minus, ut alibi ostendimus, quam ▸
sua
voce obligantur. Euripideum est:
σέβειν δὲ τοὺς κρατοῦντας ἀρχαῖος νόμος· Antiqua lex est, colere rerum compotes.
Nec illud tragici alterius dissimile:
καὶ γὰρ τὸ λοιπὸν εἰσόμεσθα μὲν θεοῖς
εἴκειν, μαθησόμεσθα δ’ ἀτρείδας σέβειν.
ἄρχοντές ἐισιν, ὥςθ’ ὑπεικτεóν. τί μή; Quod restat, et nos Dis minores, ut decet,
Geramus, et veneremur Atridas duos,
Queis, cum regentes sint, nefas non cedere est.
Iustissimum enim est, ut Alcibiades dixit, ὅπερ ἐδέξατό τις σχῆμα τῆς πολιτείας τοῦτο ξυνδιασώζειν, hoc est, quem quis acceperit reipublicae statum ad eum servandum conniti: quod Augustus viri civisque boni officium esse definivit: sapienter, nec minus vere.