A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Sed illi nihil amplius quam ex locis hostilibus in Batavos transeundi, rursumque emigrandi licentiam indulgent: non etiam ex locis hostilibus alio quovis commeandi, multo minus in locos hostiles, evidentissima ratione, quia mercaturam civium suorum benignissimi proceres provehere voluerunt, ▸

unde
quae res etiam aerario compendiosa est, non autem hostibus ditescendi occasionem praestare, quod ipsis non modo non lucrosum, verum etiam periculosum foret. Notissimum autem est quanquam beneficiis publicis liberalissima concedatur interpretatio, id tamen locum non habere in privilegiis, et dispensationibus quas dicimus. Istae enim communi iuri cum repugnent ad consequentias trahendae non sunt: ut iam taceam ▸
etiam in aliis beneficiis,
in aliis etiam beneficiis,
praesertim quae ad partis desiderium ▸
impetrata
concessa
sunt, si quid novum atque inusitatum contineant, praecipue vero si quid publicis utilitatibus ▸
adversum,
insidiosum,
sequendum esse sensum parciorem. Quod ipsum quanto certius ▸
est
erit
in hostibus, quorum personae minime sunt favorabiles, et quidem ubi ratio non modo diversa, verum etiam contraria est?
Ut iam taceam etiamsi beneficium hucusque porrigi posset ▸
eum tamen qui
tamen quicunque
facta Lusitanorum post concessionem legerit minime dubitaturum quin se Lusitani eo indignos reddiderint.
Finem autem bello tum universim, tum proprie in Lusitanos non alium sibi videri possunt Ordines proposuisse quam consecutionem iuris quod aut reipublicae aut civibus debetur, ut fatigata aliquando hostium malitia pax ea pariatur, quae nihil habitura sit insidiarum, atque interim quanta fieri potest tranquillitate foveatur negotiatio, quae cum omnibus a natura patet, tum huius populi studiis peculiariter accommodata est. Omni igitur ex parte etiam quod ad conscientiam attinet bellum hoc in Lusitanos iustissimum est: et sic praeda iusta, de qua agimus. Ea autem praeda ▸
per se
etiam cuiusvis suorum ministerio reipublicae ▸
p[rimo]
primo
acquireretur, usque ad iuris satisfactionem, quae praedam istam infinito excedit: