A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Edictum ab Ordinibus Faederatarum

Belgii
Nationum publicatum, quo bona omnia subditorum Regi Hispaniae praedae cedere iubentur. Actionem autem hanc bellicam non esse egressam iuris sui limites ex his ▸
q
apparet, quae in bello privato examinavimus. Ostensum enim est sola damna quae Hollandis Lusitani intulerunt, ex ista praeda non posse resarciri. Quanto igitur plus iuris putandi sunt Ordines habuisse, qui et illa ipsa damna exigere potuerunt, et alia omnia quae cives sui totum per orbem ac praecipue navium in Lusitania apprehensionibus passi sunt, et praeterea mulctare condigne tot malorum ▸
au[ctores]
artifices, tanquam bello iudices constituti, ac praeterea totius in Hispanos belli immensa illa dispendia a Lusitanis non minus quam ab aliis ▸
exegere?
reposcere?
Neque de personis ulla restat dubitatio, cum
verbis
Hispani Theologi verissima sit haec sententia et ab omnibus comprobata, si hostes nolint restituere id quod debent, et non possit qui laesus est aliunde commode recuperare ▸
potest undecunque satisfactionem accipere,
undecunque satisfactionem posse accipere,
sive a nocentibus, sive ab innocentibus. Ut si, inquit, latrones Galli fecerint praedas in agrum Hispanorum, et Rex Francorum nolit cogere illos ad restitutionem cum possit, possunt Hispani auctoritate Principis spoliare ▸
merc
MERCATORES GALLOS, aut agricolas QUANTUMCUNQUE INNOCENTES: quia licet forte a principio Respublica aut Princeps Gallorum non fuerit in culpa, ▸
quia n[on?]
iam est in culpa, quia negligit vindicare, ut ▸
m
ait Augustinus, quod improbe a suis factum est: et Princeps laesus potest ex omni membro et parte reipublicae satisfactionem accipere.
Neque vero Fides Hollandica ulla ex parte accusari potest. Nihil enim est Lusitanis publice promissum: nisi quis huc trahere velit Diplomata liberi commeatus quae Lusitanis concessa fuisse in testimonium innocentiae ▸
Bataviae
Batavorum
alibi memoravimus.