A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

modo, ex necessitatis scilicet lege, susceptum est. Ostendimus enim ei qui bello prior impetitur, nec clarigationem, nec decretum esse necessarium. Atqui apertissimum est Albanum cum exercitu licentiosissimo intervenisse rebus eo tempore pacatis, et Philippum arma intulisse Batavis cum adhuc ab ipsis Principis nomine coleretur: Lusitanos autem in bello committendo priores fuisse ipsa rerum series patefecit. Praeterea nec ad Albanum tuto licuit accedere nulla in hostes hostium iura servantem: et ▸

apud
Philippum in Hispania convenire post Marchionis Bergensis et Montignaei legatorum mortem cui non formidolosum fuit? Apud Lusitanos autem in India quae ▸
ea foret
fuit
securitas, ubi caduceatoribus ne pacta quidem profuerunt? Ubicunque autem ius legationis et gentium commercia violantur, nulla, uti diximus, denuntiatio necessaria est. Praeterea dignum est observatu ▸
bellu[m]
defensionem Batavorum ad ea usque tempora, quibus Philippus imperio cecidisse pronuntiatus est, fuisse
bellum
civile quantum ad hostes principales attinet. Nam et Praefectus qua praefectus est, et Princeps qua Princeps pars ▸
sunt
videntur
reipublicae, sicut Theologi tradunt, ubi de abiudicando ▸
a
Pontificatu agitur, in eo iudicio Papam non caput, sed ▸
partem
membrum
esse Ecclesiae. Quare etiamsi vim nullam armatam ▸
illi
hostes
priores intulissent aut ius gentium violassent, tamen denuntiatio non requireretur, quae bello externo propria est: ut egregie diximus Ciceronem colligere non esse bellum
per legatos
indicendum Antonio, quanquam consuli, hoc est magistratui summo Populi Romani.
Nam et cum Tarquinii publico decreto damnati fuerunt, bellum ▸
illis
Regi
indictum non est. quod tamen bellum eo nomine minus iustum nemo existimavit.
Sola igitur sententia sufficeret. Sententia autem et contra Albanum data est ab Hollandiae Ordinibus, et contra Philippum, tum ab his ipsis tum ab aliarum nationum ac totius fere Belgii Ordinibus in concilium ▸
congregatis.
legitime convocatis.
In Lusitanis autem eo res est expeditior, quia nullo Doctorum dissentiente tradidimus caepto bello adversus aliquem, sociis et subditis omnibus ipso facto satis indictum bellum censeri, cum non possent non hostes esse, qui se hosti aggregarent.
Nec quicquam obstat hac in parte illa ▸
Batavis
pacata per Indiam vivendi ratio, quam Batavi dum licuit observarunt, Lusitani interrupere, cum satis constet, finitis aut violatis induciis, bellum non novum sed quod ante fuit censeri, neque opus ulla indictione.
Quanquam sane et horum ratione decreti locum obtinet