A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Romani, quod Tullius annotat, saepe iniuriosius tractatis naviculatoribus bella gesserunt, quid non Hollandos facere oportuit eius societatis gratia, qua tot civium alimenta sustinentur? Potuerunt sane, imo, quantum ratio reipublicae permisit, etiam debuerunt, cives suos ante exitium defendere, exitio datos ulcisci, res similiter eorum aut tutari aut armis reposcere. Estne ulla sanctior belli causa, quam haec quae et divinis literis, et antiquissimo gentium iure, legibus etiam civilibus prodita est, ob legationem violatam?

Quid autem est concitare bellum? Mari et portubus non admittere? Lusitani quantum in ipsis est, etiam depulerunt. Homines capere? At illi captos ne redimi quidem passi sunt. Homines occidere? Quod illis parum fuit, nisi ante cruciatibus laniarent. Bello quenquam appetere? Quanto autem saevius allectos specie pacis atrocioribus malis, quam bella norunt, affligere?
Sed non onerabo chartas repetendis quae aut ex narratione, aut ex privati belli examine hauriri possunt, cum omnino idem ius quod cives habuerint, habuerit pro civibus respublica. Iure igitur hostes Hollandi habent et Philippum et Castellanos, et Lusitanos, suis quemque de causis, ob iniurias quibus ab ipsis affecti sunt. Iam vero etiamsi in Lusitanos nullae essent propriae causae, tamen hostium loco esse demonstravimus hostium aut socios, aut subditos. Fuerunt autem Lusitani subditi Philippi Secundi Regis, et nunc sunt subditi Philippi tertii qui Patri in regnum et bellum Batavicum successit: ▸
sunt et socii Castellanorum.
ad quod bellum etiam tributa illorum conferuntur. Sunt et socii Castellanorum, opemque mutuam adversus Batavos aut praestant, aut implorant, ut in classe Hispanica patuit, et in rebus Indicis narratum est. Quod autem dicimus Lusitanos hostes esse id non minus de singulis, quam de republica intelligendum rationes declarant toties iam positae, ut iterari non debeant. Bellum autem ab Hollandis et in Albanum cum Castellanis, et mox in Philippum, et in Lusitanos denique iusto