A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
psit longe sunt verissima, etsi forte ab ipso non recte usurpata. Latine sic sonant: Sacrosanctus est Tribunus quia plebi sacratus, eiusque defensor est: quod si mutatus plebem vexet iniuriis, potestatem eius dissolvat, ius tollat suffragii, ipse ▸
honore
magistratu
se privavit, dum alia omnia facit quam ea ob quae ▸
honorem
magistratum
acceperat. Nam alioqui si Capitolium iret dirutum, flammas inferret publicis navalibus, adhucne permittendus esset gerere Tribunatum? Et tamen haec ▸
cum
si
faceret malus esset Tribunus: at cum plebem evertit, ne Tribunus quidem. Quae autem esse potest aut celsior aut sanctior potestas ea quam hodie nonnulli tribuunt Pontifici Romano, quem negant ulli humano iudicio subiacere, cum summum illud imperium non hominibus sed uni Deo acceptum ferat? Et hi tamen fatentur Papam si a fide declinet seipsum facto suo deponere: posse autem a Concilio depositum declarari: quia scilicet haeresis directe repugnat institutioni Pontificatus: cum enim capitis habere debeat rationem, ut vitam corpori instillet, non potest eo loco, inquiunt, haberi, postquam est spiritualiter mortuus. Nam quomodocunque affectum caput, etsi langueat, caput manet: praecisum autem, caput non est.
Ipso igitur facto cum contra formam institutionis veniat, perdit ius omne et potestatem.
Quod si ille Pontifex potestatem hoc modo ereptam armis vindicet, quin armis repellendus sit minime dubitatur. Multo igitur haec facilius in principatu procedent, qui ▸
ius nullum habet nisi quod a republica profectum est.
atque ideo ex Hispanorum maxime doctrina potestas Principi data revocari potest tum praecipue cum ille Principatus sui terminos excedit: iam enim
ipso facto
Princeps non videtur. Nam qui imperio abutitur eo se indignum reddit, et Princeps esse desinit hoc ipso quod se Tyrannum facit. ▸
Na
Quod locum habiturum etiam apud eos qui rempublicam Principi subiiciunt exemplum Vasalli docet, quem Domini saevientis obsequio iura eximunt. Non potest autem non iniuria repeti quicquid iure amissum est. Quare cum Philippus