erant, qui Patriae aut civibus per iniuriam insultabant. Quae cum ita essent certe ad Philippum pertinuit oratum toties oppressos armis Hollandos et alios Belgas defendere et in sontes ius reddere. Nam haec duo sola sunt, quorum gratia omnes instituti sunt Principatus. Tradunt autem magistri iuris posse populum a Principe ob omissam defensionem discedere, ita ut nec alterum eligendi potestas ei neganda sit. Tradit et Doctor Hispanus