A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

causis autem belli huius, quod ab Hollandis pariter cum aliis Belgarum nationibus primum in Albanum et qui cum eo erant Hispani, deinde in Regem Philippum, qui Comes fuit Hollandiae, gestum est, disserere maius sit coepto opere. Neque vero meum est post tot in eam rem editos iamdudum libellos ab aliis bene dicta invertere. ▸

Speramus tamen et nos aliquid ad istud argumentum collaturos, si quando otium erit ius reipublicae Principis et Civium KLOPT DITXXXX?? ex Doctoribus maxime Hispanis, et qui Theologorum apud eos in pretio sunt, velut crudis subiicere. Interdum
Sed
quod in transcursu ad rem praesentem satis sit non tacebo. Manifestum est Albanum et Hispanos illud palam praedicasse, imo lata sententia pronuntiasse, leges omnes et iura patria nationum Belgicarum velut commissa Principi. Nec tamen aliud obtendi potuit, quam turbae a paucis editae, consilio privato, et subito quodam impetu, qui simul atque ▸
repeti p
reprimi potuit a magistratibus repressus est: quo crimine non obligari universitatem ▸
f..??
Iurisperitorum omnium constantissima assertio est. Quidquid igitur eo nomine factum est, quod alioqui fieri non ▸
potuisset
licuisset, id profecto iniustum fuit, arcerique debuit. Cum itaque pertineret ad Ordines ut summos magistratus et ius reipublicae et civium tueri, officium illorum fuit defendere rempublicam adversus eam vim quam externa arma contra leges inducta rebus pacatis intulerant: Deinde vitam civium et possessiones tueri adversus iudicia illegitima contra formam iuris communis et mores patrios admistis hominibus peregrinis exercita: Liberare etiam rempublicam et cives singulos ab exactionibus eiusmodi, quae non tantum legibus directe obstabant, sed et communi hominum libertati, cum inducant, ut Doctor Hispanus loquitur expilationem praesentem et servitutem futuram: ▸
Ma
Imprimis vero operam dare ut diligenter servarentur pacta a maioribus tradita, Principum iuramento ▸
firmata
sancita
et formam imperii continentia, ▸
nisi
ne his violatis, quibus multa per saecula respublica steterat, eadem in provinciae modum Hispanorum libidini subiiceretur. Postremo etiam paenis coercendi