Qua ratione etiam partem populi magistratus sibi legere posse vult Covarruvias, etiamsi illi magistratus alias nisi a Rege constitui non possint. Retinuit enim, ut ille inquit, Populus iuris naturalis potestatem, qua uti potest dum Rex ipse sua potestate non utitur: Alioqui populus ipse ipsaque Respublica maximum obiret discrimen, et periculum cui obviam ire non posset. Quod est egregie absurdum. Paria sunt in iure non esse, vel esse inutile. Paria sunt, inquit Castrensis, non habere superiorem, vel habere negligentem. Si ob ▸