A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

est in philosophorum diatribis, ▸

quod
quae res per se causa est alteri cuiuscunque qualitatis eam multo magis eadem qualitate praeditam, si modo ▸
eam
eius
per naturam sit capax. Iure autem naturali et divino, ut ipsius Victoriae verissimam exprimamus sententiam, potestas tota civilis in republica residet, cui de se competit gubernare se ipsam et administrare et omnes potestates suas in commune
bonum
dirigere. Principum vero potestas nulla iusta est, nisi quatenus a reipublicae potestate derivata est per electionem, sive in personam, sive in familiam: unde et ius belli suscipiendi ad Principem pertinet duntaxat qua vices reipublicae gerit, et ab ea mandatum accepit. Prior igitur, maiorque potestas belli indicendi penes ipsam Rempublicam est, quae Principem censetur in his sibi substituisse, quae ipsa per se commode efficere non possit. Manet ergo etiam constituto Principatu integra potestas reipublicae, adeo quidem ut idem ille Theologus Hispanus ▸
pe...NAKIJKEN IN MS
posse a republica mutari Principes et Principatum de genere in genus transferri Gallorum exemplo probet. Hinc constat Hollandorum rempublicam etiam cum Principem haberet iure tamen belli publici suscipiendi non caruisse. Nam alioqui non fuisset sibi ▸
sufficiens,
sufficiens:
quo argumento probat Victoria Reges ▸
es[se]?
quamvis Imperatori subiectos bellum suscipere non vetari. Verum etiamsi quos Ordines dicimus non ipsa essent Respublica, sed magistratus a Republica constituti et Principe inferiores, bellum tamen publicum esse non desinit. Docuimus enim cum Victoria aliisque auctoribus, Principe cessante, posse magistratus inferiores non tantum propulsare iniurias, ▸
verum
sed et bellum publicum inferre ad puniendos malefactores extraneos.