A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
volentibus capitur. Sive igitur hunc finem volumus fuisse, ut damna et sumtus repararentur, sive etiam ut iniquorum malitia averteretur, alter sufficit, et uterque sine dubio iustus est. Evolutis causis omnibus ustum hoc esse bellum Indicae ▸
Batavorum
Hollandorum
societatis in Lusitanos, ad quos navis capta pertinuit, ▸
iustam omnino fuisse, ut nostra principia declarant. Et cum evidentissimis rationibus demonstratum sit, praedam omnem ex bello privato usque ad debiti satisfactionem primo ▸
auctor est, facile intelligitur Caraccam hanc captasque merces, quas ad debiti solutionem nondum sufficere ostendimus, societati Indicae esse acquisitas, quae suis sumtibus bellum illud administravit. ▸
Oste[ndimus]
Planum enim fecimus non minus ex bello privato quam publico praedam contingere. Verum etiam illi qui verbis discrepant, ad hanc quaestionem quod attinet re ipsa consentiunt. Fatentur enim omnes, si iudex desit etiam ex intervallo ad recuperationem rerum et debiti ▸
compensationem
compensationem, in quam et sumtus veniunt
res adversariorum capi posse, nisi quod nonnulli certis casibus requirunt subsequentem iudicis sententiam: quae cum hanc praedam secuta sit nulla relinquitur dubitatio.
Iam vero quod amplius est docent scholastici, quamvis bellum
sit
inustum ex causa, animo, persona et auctoritate, tamen si res subsit, quia scilicet pro rebus repetendis factum est, intellige ex intervallo, eum qui bellum movit in conscientia restituere non teneri, nisi acceperit vel damnificaverit ultra quam adversarius habuerit iniuste de suo.
Et haec ratione societatis Indicae Hollandorum quatenus pro se arma movit dicta sunto. Eodem modo quin arma movere potuerit pro iniuriis, quae sociis et amicis ipsorum, puta societati Zelandorum illata fuerant, et quod acquisitum foret id primum in sumtus
a se factos
imputare, dubium ex supra dictis esse non debet. Quemadmodum potuerunt et Hollandi non ipsi