abstinentiae, hoc vero sit virtuti et famae illorum iniuriam facere. Unum tamen non reticebo, cuius historia cum praedae ipsius tempore coniuncta est. Cum Rex Dammae, ut alibi diximus missos ad se negotiatores viginti captivos detineret, et pro capitibus octo pretium extorsisset, caeteros nulla conditione dimitteret Hemskerckius qui prodendam non existimabat hominis cuiusquam Batavi libertatem, praesertim quem talis perfidia in miseriam implicuisset, ulcisci eos pignorationibus statuit. Forte accidit, ut inter alias naves Iorensis una ex his quae Iuncae vocantur, Dammam peteret. quam Hemskerckius Dammanam ratus non aliud quam detinuit. ▸