A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

impurae

avaraeque
gentes isti se populo permiscuerint, et quam plerique eorum apud Christianos parum serio Christiani habeantur, ▸
nihil attinet dicere.
qui inter ipsos sunt boni minime ignorant.
De Batavis contra quae exstant elogia, perquam sane honorifica transcribere supersedeo. Illud quod a re praesenti non alienum ▸
sit
est satis sit dixisse omnium vicinarum gentium nullam a rapinae studio longius semper abfuisse. Tacitus itaque in bello Civilis Germanos ad praedam pugnantes inducit, Batavos pro gloria. Proximi nostro saeculo et externi scriptores in eandem sententiam ▸
scri[pserunt]
prodiderunt, Hollandos eminere inter gentes Germanicas alieni abstinentia. Hoc ipso tempore in illa ipsa India quid de Batavis sentire cogantur Lusitani, literae ad Regem Malaccensis Episcopi satis indicant. MALI NIHIL, inquit, INDIGENIS INTULERUNT: MINUS ETIAM LUSITANIS: NULLI DENIQUE NATIONI QUICQUAM CREARUNT MOLESTIAE. Et mox: ▸
ACCEPTIQ[UE]
ACCEPTI ADMODUM ET GRATI INDIGENIS ERANT, QUONIAM IUSTA COMMERCIA EXERCEBANT SINE VI ATQUE INIURIA. Apparet Batavos nihil praeter commercia quaesivisse et his contentos fuisse futuros, nisi ▸
priores
▸
invi[ti]
in bellum cogerentur. Hoc ab ipso navigandi initio tota rerum series et longissimae quietis patientia demonstrat: sicut primo exitu diximus naves Lusitanicas quatuor cum sigillatim occurrerent, parata cupientibus praeda, sine noxa dimissas. Fuit etiam cum capta a Lusitanis ultro ipsis redderentur, quod Wolphardus Harmannus fecit in navi ▸
quae Carbella dicitur,
(Carbella dicitur)
quae Fernambucum missa citra Aequatorem occurrerat. Sed cum doceret experientia Lusitanos ▸
hoc audacius in Batavos saevire quod sine metu talionis ista facerent
tanto audacius in Batavos saevire, quantum amovebatur talionis metus,
quod minimum fuit hoc Batavi tentarunt, an homines non minus avari quam crudeles saltem bonorum iactura adduci possent ut ius et pacem colerent. Exempla referre