Batavorum bonitas, qui contenti damno terrere ipsos qui talia facere possent vivos reliquerunt? Sed praeter ius, alterum terminum praescripsimus bello gerendo, fidem. Nihil hic hostibus promissum est, quo non amplius sit praestitum. Ei genti, quae Batavos in pace trucidaverat, bello victae vita promissa et praestita est. Nec vita tantum, sed libertas. et haec gratis, cum non parum pretii extorquere liceret. Et nequid ex beneficio periret, Hollandi praesidio dati qui dimissos Malaccam deducerent. Tanta denique victoris populi in victos fuere officia, ut Lusitani, qui virtutes istas quo minus norunt hoc validius mirantur illustre Batavis praebuerint benignitatis et nominatim FIDEI testimonium: quod literae Senatus et Praefecti Malaccensis, et eius qui victae navi praefuerat, libello nostro subiectae loquentur. Denique verum est quod Lusitani a Warwicii navibus superati ad Macauntem aliquanto post dixerunt, se cum Batavis, ▸