A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

publica seu populus Lusitanorum, qui prohibuit commercia, bellum intulit, in ▸

suos
sontes animadverti non curavit. Quod autem debet respublica id a singulis eius partibus exigi posse, non quidem iure civili, sed iure gentium alibi demonstravimus, addito ad certas rationes et auctoritates Repressaliarum exemplo, in quibus quicunque a cive iniuriam patitur republica iustitiam non exhibente, multoque magis si ab ipsa republica patiatur, a quovis alio eius reipublicae cive suum iuste recuperat. Unde et ▸
illud
illam
collegimus firmatam Hispanorum testimoniis sententiam, corpora quidem subditorum non ultra laedi posse quam quatenus
suopte
delicto merentur aut exsecutionem ▸
impediunt,
impediunt:
praedam autem iuste ab omnibus peti, et semper, usque ad summam eius quod debetur, nec mercatoribus exceptis, nec ullo ordine quantumlibet innocenti. Apparet hinc illis mercatoribus, quorum erat Caracca et merces, bellum eatenus inferri potuisse, ut bona praedae cederent. Sed et specialiter hic notandum est, Caraccam quae capta est venisse Macaunte: ▸
homines
eos
inerant
mercium dominos
eodem ex loco advectos: ubi scilicet Hollandi homines fere viginti Lusitanorum furiis acti in patibulum aut fluctibus mersi erant. Quis hos innocentes appellet? Maius aliud dicam. Reperta in ipsa nave vestimenta et tristes exuviae interfectorum: quae illi ut egregiae cuiusdam victoriae spolia in patriam ferebant, veriti scilicet, ne quis nisi talibus indiciis parum crederet quenquam adeo fuisse crudelem. Horum igitur aliquis miserebitur? Aut non etiam illis putanda est ludibrio futura