A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

momentanea igitur sed continua et perpetua iudicii penuria fuit, maxime si rerum apud Indos gestarum, ita ut loco et tempore cohaerent seriem atque contextum consideremus. Quod si bellum iustum fuit, quantum in eo bello licuerit considerandum. Apertum fecimus nec ius excedi posse, de quo agitur nec personas iuri obligatas. Quodnam sit ius Batavorum in Lusitanos in causis explicatum est. Sed omittamus ius omne ultionis, quo Batavi punire Lusitanos potuerunt ob violatum gentium ius in prohibendis commerciis, ob calumnias atroces, ob homicidia, perfidiam, rapinas: ▸

quibus
cui iuri
nulla unquam Lusitanorum iactura satisfieri potest. Illud sumamus quod ita ostensum est ut nemo possit diffiteri: ex eo quod Lusitani impedierunt Batavos cum quibuslibet Indorum nationibus libere negotiari obligatos eos esse ad restitutionem omnis lucri quod ea ratione Batavis ereptum est:
quae quidem ingens summa est cum primae navigationes per insidias Lusitanorum inanes fere atque infructuosae fuerint.
Tum vero ex bello iniuste illato damni dati eosdem ▸
den
teneri: etiam sumtuum nomine quorum summa genera supra attigimus. Horum omnium lucri cessantis, iacturae et impensarum si calculus ponatur, et ex altera parte captae Caraccae merciumque aestimatio, dubium non est quin expensi summa, quam accepti ▸
Batavis
aliquanto maior futura sit: et plus Lusitanis Batavi imputent, quam debeant victoriae. Atqui aequum fuit, cum maneat iniuria, duret periculum, certamen ingravescat, tantum illis eripi, ▸
quantum
unde
etiam in posterum ad bella subsidia haberentur. Actio igitur ista belli non modo ius belli egressa non est, sed longe intra constitit. Neque vero personas, quibus erepta sunt bona, non fuisse obligatas quisquam dixerit. Nanque omnium eorum quae dixi restitutionem debebat res