A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

In eo difficultas residet, quod non facile privatis concedenda videtur armorum movendorum copia. Sed demonstratum habemus, quatenus iudicium haberi non potest, eatenus privatos bellum inferre non prohiberi: quare cum defectus iudicii est continuus omnia privato licent quae iure naturali licuerunt. Itaque debitum armis exigi posse omnes fatentur. Nos ex prudentiorum arbitrio addidimus etiam punitionem quae ad iustitiae normam adaequata sit tali specie necessitatis non denegandam. Continua autem iudicis penuria hic quidem evidens est. Res fere omnes, ▸

de
ex quibus bellum hoc ortum est, in ipso Oceano contigerunt. In Oceano autem nullam esse propriam respectu loci iurisdictionem recte, ut arbitror, affirmavimus. Tum si qua esset ea esset Indorum Principum, qui ▸
causam
nec volunt causae immisceri, nec a Lusitanis ut iudices agnoscuntur. Loci igitur ratione qua iure, qua facto iudicium deficit. Respectu personarum, cum res inter Lusitanos versetur et Batavos, iudex alius esse non potuit, quam respublica ▸
aut
Princepsve Lusitanorum, aut respublica Batavorum. Respublica et Princeps Lusitanorum priores ipsi Batavis non tantum iniuriam publice fecerunt, sed et bellum intulerunt, quo facto constat amissam iudicandi potestatem: ut iam taceam post tanta perfidiae exempla, cum Lusitani legatis Batavorum ne ex ▸
pacto
condicto
quidem parcerent, iure omnem ad eos accessum formidari potuisse. Adeunda igitur fuit respublica Batavorum, quod fieri non potuit ob immensam locorum distantiam. Non