idque non clam sed palam, sed in totius Indiae conspectu, terra, mari. Quid igitur fuit quominus talium facinorum auctoribus irrogarentur supplicia, saltem nocendi facultas adimeretur, nisi quod omnium eadem mens, illud populi totius consilium, illa Lusitanorum quotquot sunt sententia est, neminem externum pati ad eas terras accedere? Tertio loco subiacent bello subditi eius reipublicae quae docetur iniuriam fecisse, hoc est Lusitani ▸