A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
hami adversus Reges: forte et Davidis contra Saulem. Populus autem Lusitanicus bellum meruit duplici de causa. Prior est, quod ipse per se perve magistratus suos Indicis negotiatoribus iniuriam fecit. Omnes fatentur ▸
teneri universitatem ex iis factis
universitatis esse ea facta
quae publico consilio acciderunt, aut etiam quae a maiore parte aut magistratibus decreta sunt, quod nos alibi demonstravimus. Publico consilio ▸
post primum adventum Hollandorum
missus Emmanuel, frater eius qui Goae praesidebat, ▸
ad Batavos 6
cum navibus, ut Hollandos primo eorum adventu bello persequeretur, imo et in eos vindicaret qui secum persequi nollent. Publico consilio aliae et plures iterum naves, accitis et Castellanorum auxiliis, in Batavos armantur. Publico consilio coacta terribilis illa classis sub Andrea Furtadone quae Hollandos omnes, et qui Hollandos receperant ad internecionem deleret. Idemque Furtado cum multa classe circa Malaccam nunc etiam ▸
moratur,
haerens in mandatis habet externos omnes mercatores undique evertere. Publico denique consilio Batavi homines captivi detinentur, mittuntur in Lusitaniam. Altera causa belli est quia respublica ▸
ob ea quae in Batavos admiserunt non animadvertit:
quin etiam sontes tuetur, et paenam impedit.
Damnant uno ore Iurisconsulti rempublicam non tantum quae iustitiam denegat, sed et eam quae negligit, ubi scilicet iniuriae et manifestae et continuae fuerunt: inque manu reipublicae eas iniurias arcere aut punire. Ubi hoc locum habebit, si hic non habet? Quoties enim a Lusitanis Batavi summis affecti sunt iniuriis? Semel? Nihil hoc est. Decies? Perparum. Centies? Non accedit. Imo quotiescunque ulla malefaciendi occasio fuit.