A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
si homo etiam liber in alterius contumeliam offendatur, non eum duntaxat qui laeditur, sed ad eum etiam qui per huius quodammodo latus petitus est iniuriae persecutionem pertinere. qua ratione ▸
Hollandis contra Lusitanos ob ea quae Indis inflicta sunt mala,
contra Lusitanos ob ea quae Indis inflicta sunt mala, Hollandis
velut ex sua persona ius competit. Cum denique reipublic[ae] ▸
a
et magistratuum sit culpa, manifesta suorum flagitia non coercere, ▸
po
ultimo loco ponemus delictum totius Populi Lusitanici, ad ista quae diximus facinora conniventis. Horum omnium criminum, si recte ponatur ratio, uti grav[ia] sunt ita paenas etiam graves esse oportet: quae legum civilium existimatione paucae admodum intra mulctas consistunt, pars magna bonorum publicationem cum exsilio aut infamia, pleraeque vero mortem irrogant. Has igitur paenas, cum ut mox dicemus iudicio exigi non possent armis exigere licuit: siquidem et eos qui alias subiecti nobis non sunt ad punitionem peccatorum quae in nos commiserunt recte bello peti demonstratum est,
et qui iuste bellum gerit
eum per omnia
iudicis accipere potestatem.
Hactenus de causis: iam de hostibus ipsis videamus. Iustum igitur bellum esse ▸
diximus
probavimus
in singulos et in rempublicam, qui, quaeve cuiusve magistratus iniuriam fecerunt, et in rempublicam quae civem iniuriae auctorem tuetur: itemque in eorum omnium qui faciunt iniuriam socios subditosque. Peti igitur bello potuerunt a societate Indica Hollandorum primo loco singuli Lusitanorum quorum ista sunt facinora quae ante narravimus. Secundo loco respublica, sive Populus Lusitanicus. nihil enim vetat quominus bellum sit privatum ex una parte, publicum ex altera, et iustum ex ea parte qua privatum est, ut bellum Abra-