A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

▸

solo inter homines ignotissimos securi sumus. Romani olim etiam in quos iustas habebant armorum causa[s] his priusquam bellum indicerent amicitiam renuntiabant. Lusitani contra ▸
quo tempore crudelissima quaeque in Batavos excogitatam,
cum crudelissima quaeque in Batavos excogitarent,
quo haec facilius succederent, amicitiae velo abutebantur. Sed hoc parum, contra sacra pacis insignia, contra pactiones minime dubias, contra{ria} interpositam iurisiurandi religionem in violandis Batavis aperte ventum est, nec quicquam tam sanctum fuit quod illos ab Hollandorum sanguine coerceret. His affinia sunt ▸
veneficia
venena,
et immissi amicorum specie percussores. Quod de Perseo Rege olim dictum est huc referri potest: non iustum bellum apparare Lusitanos, sed per omnia clandestina latrociniorum et veneficiorum scelera grassari: Aut quod in Darium Alexander: Impia bella suscipitis, et cum habeatis arma licitamini hostium capita. Haec igitur qui facit, ut idem ille Alexander dicebat, ad internecionem persequendus est, non ut iustus hostis, sed ut percussor veneficus. ▸
S[a?]
Restant crimina alia, si conferas, minora, sed insignia tamen si per se aestimentur: ut vis publica, privata, armata, bonorum raptorum, et alia quae a bello iniusto abesse vix possunt: a Lusitanis non abfuisse narratio ostendit. Neque illud omittendum est, etiam conatum, certe in atrocioribus, puniri: unde Lusitani quibus quominus totas classes cum hominibus ipsis exurerent, et similia plura patrarent, felicitas eventus defuit, non propositi malignitas, hanc ipsam impune ferre non debent.
Quod Seneca egregie explicat: Iniuriam qui facturus est,
iam
facit.
Latro est etiam antequam manus inquinet, ▸
quia
qui ad occidendum iam armatus est, et habet spoliandi atque interficiendi voluntatem. Omnia scelera etiam ante effectum operis, quantum culpae satis est, perfecta sunt.
Et alterum hoc constat,