A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

▸

de buccinatore docet Apologus, in illos maxime animadvertendum, qui cum per se audeant nihil alios ad bellum concitant. Quin apud Senecam: aeque dignus est POENA, qui vim adhibet, et qui ab alio admota ad lucrum suum utitur. Acute Tragicus: cui prodest scelus Is fecit. Delictorum autem genera ex narratione peti possunt. Gravissimum est delictum hominem occidere, unde leges in sicarios. Lusitani autem multos homines Hollandos foedissime et crudelissime trucidarunt: ▸
neque societas Indica ministrorum suorum vindictam omittere debuit.
quare societas Indica ministrorum suorum vindictam omittere non debuit.
Thetis apud Homerum:
ναὶ δὴ τοῦτο γε τέκνον ἐτήτυμον οὐ κακόν ἐστι
τειρομένοις ἑτάροισιν ἀμυνέμεν αἰπὺν ὀλέθρον
Illa quidem, fateor fili, sanctissima res est
Ulcisci comites infanda morte peremtos.

Cum autem servitus mortalitati comparetur libertatem vitae prope exaequari necesse est. Unde colligi potest quantum sit, facinus hominem ingenuum immerentem in captivitatem trahere, habere in vinculis et cruciatu: quod Lusitani in multos homines Hollandos fecerunt, faciuntque, tanta quidem pertinacia, ut oblatis ex ipsorum numero multo pluribus, aut sufficienti pretio nunquam redemtionem concesserint, sed quos ceperant perpetuae addixerint servituti, quod Iurisconsulti omnes clamant etiam in bello legitimo inter Christianos non ▸
licere quod
licere, cum sit
iuri recepto contrarium. Quid autem detestabilius est aut periurio aut qualicunque perfidia? Nam caetera maleficia personam ▸
proprie
fere
respiciunt eius in quem diriguntur: ▸
haec
perfidi
autem et Deum impugnant, quem testem ▸
vel
aut
conceptis verbis, aut aliis certe indiciis adhibent, et omnem hominum societatem, abrupto vinculo, quo