A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

▸

ante hanc causam bellum a parte Batavorum ne coepit quidem, ut narrationis praepositae series ostendit. Sequitur rerum defensio ▸
et
aut recuperatio sive ipsarum rerum
bello amissarum
sive eius quod pro rebus haberi potest. Nam bellator iniustus iusto bellatori ad omne damnum obligatur quod ei occasione belli obvenit. Constat autem Batavis per violentiam Lusitanorum navigia quaedam cum mercibus erepta, damna autem illata esse plurima, ut cum ipsi interdum accepta clade coacti sunt naves suas deserere et exurere. Sequitur exactio eius quod hostis hosti debet, in qua ponenda est sumtuum ratio. Omnes enim belli impensas innoxio debet qui belli iniusti auctor fuit. Non potuisse autem Lusitanis resisti sine immensis ▸
to[t]
sumtibus in tam remoto orbe tota rerum narratio satis ostendit. Huc pertinet armatura navium non minus pretiosa quam necessaria: maior nautarum numerus, stipendia ob periculum maiora, et quae curandis vulneribus operaeve in bello navatae remunerationi imputantur.
Utrumque autem et de damno et de sumtu quod diximus ad ▸
ea
illa etiam produci debet, quae Batavi ab his quos Lusitani submiserant, aut passi sunt, aut metuere potuerunt. Nam et mandator ad restitutionem obligatur. Ex hoc capite repeti potest quod pro redemtione captivorum Barbaris datum est.
Ultima est paenae persecutio. Nam ▸
cum
quisquis bellum gerit sciens iniustum cum delinquat gravissime merito puniri etiam debet, ne peccati magnitudo peccatori patrocinium praestet. Sunt autem graves noxae Lusitanorum, ▸
quorum alias per se, alias per eos quos submiserant
quas partim interpositis aliis, partim et ipsi
fecere. Sunt autem haec paria, ut docent iurisconsulti, per se vel per alterum facere: et crimen non minus mandantem imo et magis obstringit quam eum qui mandanti ministerium praebuit. Et proprie traditum est eum quo mandante aut suadente aliquis impetitur recte offendi: neque enim canes hominibus imitandi sunt qui ut in veteri versu est lapidem quo icti sunt, non ipsum qui icit petunt. Conveniet hic quod ille