A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

▸

utque Indos omni suspicione liberarent re ipsa demonstrarunt, quinam essent in quos arma Hollandi haberent. Nam quod pro rebus caeteris permittitur qui minus ▸
in
pro
fama liceat? Armis eam scilicet integram servare, laesam redintegrare, quod fit cum is qui innocentium existimationem non iuste laesit eandem iure victus dedecore suo expiat? Neque dubium est quin ad exemplum furis detractor ad restitutionem obligetur, quae si aliter haberi commode non potest, in mulctas etiam pecuniarias convertitur. Neque tantum civiliter sed etiam criminaliter ob iniurias agi potest, ▸
et
quo nomine Turpiliani Senatusconsulti paena in calumniatores prodita est. Iisdem igitur de causis arma recte suscipiuntur: ut apud poetam:
Pro Iupiter ibit
Hic, ait, et nostris ILLUSERIT advena regnis?
Non ▸
arma
ARMA
expedient, totaque ex urbe sequentur,
Deripientque rates alii navalibus? ite,
Ferte citi flammas, date vela, impellite remos.

Quin etiam eos qui in bello hostem amarioribus convitiis lacessissent a victore punitos crebro invenimus, quasi nec bellum ▸
quidem
virulentiam istam excuset. Et hae quidem iustae causae belli suscipiendi fuerunt. Caeterum diximus non omne ius ante bellum esse; quoddam inter arma oriri, pro quo scilicet bellum recte continuetur. Ordinem hic ducit vitae defensio. Nam cum nos rem nostram defendimus recuperatumve imus, aut ius nostrum persequimur et adversarius ne id faciamus armis occurrit, apparet hic nos innoxios in vitae periculum adduci: quae belli causa antiquissima et iustissima est. Et profecto