A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

▸

vera haec iniuria est, ut commune generis nomen sibi proprium fecerit: nec enim significantiore vocabulo exprimere possumus id quod contumeliae causa fit, quam Graeci ὕβριν vocant. Neque hic de levi contumelia agitur, quae facientes delectet, affectos parum laedat: sed de ea qua Hollandi infamati per orbem terrarum, criminibusque non minus falsis quam atrocibus in odium humani generis adducti sunt: qua factum, ut plurimi Reges et populi contactus etiam gentis velut profanos atque nefarios exsecrarentur. Infames olim populi piratica Cilices, furtis Cecropes, infandis amoribus Persae, vita exlege et insociabili Nomades: sed supra omne quod dici potest illorum est nefas qui Deum et religionem non agnoscunt, cum id eousque ab humana natura abhorreat, ut vere dictum sit nullum esse populum, cui non appareat aliquam inesse notitiam et cultum divinitatis. Cuncta haec crimina ▸
in Hollandos
Lusitani in Hollandos congesserunt, tam caeca maledicendi libidine, ut nihil horum reperiatur quod non in ▸
omnes
quosvis
potius populos congruat quam in eos in ▸
quibus
quos dicebatur. Non enim piraticae sed mercaturae studiosissimam hanc esse gentem, deinde alienam ab omni rapacitate, in venere et omni vita prae caeteris moderatam, legum vero et magistratuum, et sacrorum praecipue reverentissimam, ne omnes historias evolvamus, peregrini qui res Belgicas paulo diligentius introspexerunt, testes sunt locupletissimi. Merito igitur in hunc modum traducti famam suam purgarunt: