A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
nitam esse non patitur. Leges civiles iniuriam fere ▸
omnium
mulctis, violentiam illatam libertati amissione partis bonorum, monopolium vero omnium bonorum publicatione coercent
quae hic pariter concurrunt
. Verum quidem est paenas facinorum ex utilitate publica intendi et remitti. Sed tamen in his quae ex natura non ab instituto mala sunt et illicita ad verae proportionis normam etiam extra leges paena exigi potest. Cum igitur natura dictet ex eo quod alienum est nostrum nos facere non debere, sequitur tanto illos gravius peccare, qui ius commune hominum sibi proprium facere conantur, quanto hac in re pluribus fit iniuria. Praecipue autem grave est peccatum, quo tota laeditur humana societas, cui vinculo antiquissimo obstricti et obnoxii sumus. Haec ratio Ambrosium cogit exclamare in eos qui maria claudunt, Augustinum in eos qui itinera obstruunt: Nazianzenum in coemtores suppressoresque mercium, qui ex inopia ▸
publica
omnium soli
lucrum sperant, et ut ipse loquitur καταπραγματεύονται τῆς ἐνδείας. Quin et divina sententia ▸
δημο
ὁ συνέχων σῖτον δημοκατάρατος, publicis scilicet diris devovetur, sacerque habetur qui annonam vexat et supprimit. Sunt igitur haec omnino et simpliciter mala quae vel ob exemplum paenam debent. Ea autem paena nulli rectius applicatur quam his qui iuris communis exsecutionem in se receperint.
Et Baldus dixit iure Canonico et Iureconscientiae, quod a iure naturali non discrepat bona omnia delinquentis tacite obligata pro satisfactione.
Quare praeter priora etiam hoc ius Batavis in bello Lusitanico fuit. ▸
Oriuntur haec omnia ex nuda prohibitione commerciorum: alia vero
Haec omnia ex nuda prohibitione commerciorum: oriuntur alia vero
e modo prohibendi, quo calumniae pertinent superius narratae. Si nostrum nobis servandum est, nec id nobis eripi a quoquam debet, quid tam ulli suum est quam bene merenti bona fama, quae certe nobilioribus animis quovis lucro, paene et vita pretiosior est. Atque adeo