A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

▸

toties extra iudicia prohibitio competit armata. Praetor: Quo minus illi in flumine publico navem agere, ratem agere, quove minus per ripam exonerare liceat, vim fieri veto. De mari et littore in eandem formam dandum Interdictum docent interpretes, exemplo Labeonis, qui cum interdiceret Praetor, Ne quid in flumine publico ripave eius facias, quo statio iterve navigio deterior sit, fiat: simile dixit Interdictum competere in mari: Ne quid in mari inve littore facias, quo portus statio iterve navigio deterius sit, fiat. Iniusta igitur vis illa vi iusta repellenda est.
Et hoc ipsum alii etiam de bello scriptores tradiderunt, cum pro rerum defensione bellum suscipi possit, posse etiam
sustineri
pro usu earum rerum quae naturali iure debent esse communes. Quare ▸
eis
his
qui itinera praecludunt, per quae fit inductio et eductio necessariorum, etiam sine Principis auctoritate VIA FACTI dicunt posse occurri.
Et hoc in ipsa prohibitione. Post prohibitionem autem competit
vice interdicti restitutorii
iniuriarum actio, si quis in mari navigare prohibeatur, aut rem suam vendere, aut re sua uti non permittatur, ut multis locis Ulpianus respondet. Oportet igitur hanc esse iniuriam. Iniuria autem ab altero illata iustam dat bello causam. Et sicut res ▸
nostras per vim amissas
nobis ereptas
recuperare liceret, ita et ius illud recte recipiet, qui per vim depulsus est. Sequitur causa debiti. Nam qui aliquem impediret eo iure uti ad damni reparationem etiam naturali iure obligatur. Silvester: Qui impedit piscatorem vel aucupem a verisimili futura captione piscium vel avium, quae sunt IURIS COMMUNIS, tenetur arbitrio boni viri: quia istis aufertur suus proprius usus, qui erat sui iuris, et fructus in eorum usu quasi seminaliter contentus. Deinde: Qui impediant ADVENTUM frumenti, aut aliarum MERCIUM ad aliquam terram, ut ipsi carius vendant, tenentur de illo pluri his qui carius emerunt, et de damno illis qui erant allaturi: quia iniuste impediverunt, utilitatem privatam et propriam publicae et COMMUNI praeponentes. Et idem de his qui concordant in emtione omnium mercium ut vendant ad libitum. quia tenentur ad OMNE DAMNUM. Sed praeter damnum ut alibi tractavimus illa culpa per se obligat quia naturalis ratio malitiam impu