A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

honestior ἐμπορική, et maritima ▸

maxime,
maxime
quia multa multis impertit. ▸
Et
Inde navium exercitionem ad summam rempublicam pertinere dicit Ulpianus, institorum non eumdem esse usum. Quin ▸
Nam
illa
omnino secundum naturam necessaria est.
Aristoteles: ἔστι γὰρ ἡ μεταβλητικὴ πάντων ἀρξαμένη τὸ μὲν πρῶτον ἐκ τοῦ κατὰ φύσιν τῷ τὰ μὲν πλείω, τὰ δὲ ἐλάττω τῶν ἱκανῶν ἔχειν τοὺς ἀνθρώπους. Est enim translatio rerum omnium, caepta ab initio ab eo quod est secundum naturam, cum homines partim
haberent
plura quam sufficerent, partim etiam pauciora.
Seneca: quae emeris, vendere gentium ius est.
Commercandi igitur libertas ex iure est primario gentium, quod naturalem et perpetuam causam habet, ideoque tolli non potest, et si posset non tamen posset nisi omnium gentium consensu: tantum abest ut ullo modo gens aliqua gentes duas inter se contrahere volentes iuste impediat. ▸
Et
primum inventio aut occupatio hic locum non habet, quia ius mercandi non est aliquid corporale quod possit apprehendi: neque prodesset Lusitanis etiamsi primi hominum cum Indis habuissent commercia, quod tamen non potest non esse falsissimum. Nam et cum ▸
primum
initio
populi in diversa iere aliquos necesse est primos fuisse mercatores, quos tamen ius nullum acquisivisse certo est certius. Quare si Lusitanis ius aliquod ▸
competeret,
competit,
ut soli cum Indis ▸
mercarentur,
negotientur,
id exemplo caeterarum servitutum ex concessione oriri debuit aut expressa aut tacita, hoc est praescriptione: neque aliter potest. Concessit ▸
Pontifex
nemo: nisi forte Pontifex, qui non potuit. Nemo enim quod suum non est concedere potest. At Pontifex, nisi totius Mundi temporalis sit Dominus, quod negant sapientes, ius etiam commerciorum universale sui iuris dicere non potest: Maxime vero cum res sit ad solum quaestum accommodata, ▸
nihil haec res ad spiritualem procurationem pertinet
nihilque ad spiritualem procurationem pertinens,
extra quam cessat, ut ▸
diximus,
fatentur omnes,
Pontificia potestas. Praeterea si Pontifex solis illud Lusitanis ius tribuere vellet, idemque adimere hominibus caeteris, duplicem faceret iniuriam. Primum Indis, quos ut extra ecclesiam positos Pontifici nulla ex parte subditos esse diximus. His igitur cum nihil quod ipsorum est adimere possit Pontifex etiam ius illud quod habent cum quibuslibet negotiandi adimere non potuit. Deinde aliis hominibus omnibus Christianis, et non Christianis,