A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

quibus idem illud ius adimere non potuit sine causa, aut causa indicta. Quid quod ne temporales quidem Domini in suis imperiis prohibere possunt commerciorum libertatem uti rationibus et auctoritatibus ante demonstratum est? Sicut et illud confitendum est contra ius perpetuum naturae gentiumque, unde ista libertas originem sumsit ▸

et ad haec
in omne tempus duratura, nullam valere Pontificis auctoritatem. ▸
F
Restat praescriptio, seu consuetudinem mavis dicere. Sed nec huius nec illius vim esse aliquam inter liberas nationes, aut diversarum gentium Principes, nec adversus ea quae primigenio iure introducta sunt cum Vasquio ostendimus. Quare et hic ut ius mercandi proprium fiat, quod proprietatis naturam ▸
recipit
non recipit, nullo tempore ▸
effici potest.
efficitur.
Itaque nec titulus hic adfuisse potest, nec bona fides,▸
sine quib[us]
quae cum manifeste desunt praescriptio secundum canones non ius dicetur sed iniuria. Quin et ipsa mercandi quasi possessio non ex iure proprio contigisse videtur, sed ex iure communi, quod ad omnes aequaliter pertinet: sicut contra quod aliae nationes cum Indis contrahere forte neglexerunt, id non Lusitanorum gratia fecisse existimandi sunt, sed quia sibi ita expedire crediderunt: quod nihil obstat, quominus, ubi suaserit utilitas, id facere possint, quod antea non fecerint: Certissima enim illa regula a doctoribus traditur in his quae sunt liberi arbitrii, seu merae facultatis, ita ut per se actum tantum facultatis eius, non autem ius novum operentur, ▸
multum
nec
praescriptionis nec consuetudinis titulo annos etiam mille valituros: quod et affirmative et negative procedit, ut docet Vasquius. Nec enim quod libere feci facere cogor, nec quod non feci, omittere. Alioquin quid esset absurdius, quam ex eo quod singuli non possumus cum singulis semper contrahere,