A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
inde sensim externa patuere unde post res in Arabia et Perside et insulis iuxta positis gestas Goam perventum est: et aliquanto post tempore Malaccam et insulas remotiores, ▸
de qu
seriusque multo ventum Malaccam et insulas remotiores,
Batavi navigare caeperunt anno millesimo quingentesimo nonagesimo quinto, non dubie intra annum centesimum. Iam vero etiam eo quod intercessit tempore aliorum usurpatio adversus alios etiam omnes impedivit praescriptionem. Castellani ab anno millesimo quingentesimo decimo nono possessionem ▸
illis
Lusitanis
maris circa Moluccas ambiguam fecere. Galli etiam et Angli non clanculum, sed vi aperta eo ▸
perrupere.
perruperunt.
Praeterea accolae totius tractus Africani aut Asiatici ▸
maris partem
partem maris
quisque sibi proximam piscando et navigando
perpetuo
usurparunt, nunquam a Lusitanis prohibiti. Conclusum igitur ▸
sit nul
sit ius nullum esse Lusitanis, quo aliam quamvis gentem a navigatione Oceani ad Indos prohibeant. Quod si dicant
Lusitani
cum Indis commercia exercendi ius quoddam proprium ad se pertinere, ▸
gentium hoc introductum est, ut cunctis hominibus inter se libera esset negotiandi facultas, quae a nemine possit adimi. Et hoc sicut post dominiorum distinctionem continuo necessarium fuit, ita originem videri potest antiquiorem habuisse.
Subtiliter enim Aristoteles μεταβλητικήν dixit ἀναπλήρωσιν τῆς κατὰ φύσιν αὐταρκείας, hoc est, ▸
subsidio negotiationis effici ut natura commode omnibus sufficiat. quod ita intelligi potest
negotiatione suppleri id quod naturae deest quo commode omnibus sufficiat.