A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
esse usum aquarum, fontium etiam et fluminum. Nam intelligitur quoad bibendum et similia, quae fluminis dominium aut ius habenti vel minime vel levissime nocent. minima enim in consideratione non sunt. Pro nostris sententiis facit, ▸
quod
quia iniqua nullo tempore praescribuntur. Et ideo lex iniqua nullo tempore praescribitur aut iustificatur. Mox: Et quae sunt impraescriptibilia ex legis dispositione nec per mille annos praescribentur: quod innumeris doctorum testimoniis fulcit. ▸
App
Nemo iam non videt ad usum rei communis intercipiendum nullam ▸
temporum
quantivis temporis
usurpationem prodesse:
cui adiungendum est etiam eorum qui dissentiunt auctoritatem huic quaestioni non posse accommodari. Illi enim de Mediterraneo loquuntur, nos de Oceano: illi de sinu, nos de immenso mari, quae in ratione occupationis plurimum differunt. Et quibus illi indulgent praescriptionem, illi littora mari continua possident, ut Veneti et Ianuenses, quod de Lusitanis dici non posse ▸
quos ea res pertinebat: nam etsi exercuisset semper, et quosdam exercere volentes prohibuisset semper, non tamen omnes, quia alii fuerunt prohibiti, alii vero libere exercuerunt id quidem non sufficeret ex Doctorum sententia. Apparet autem debere haec omnia concurrere, tum quia praescriptioni rerum publicarum lex inimica est, tum ut videatur praescribens iure suo non autem communi usus, idque non interrupta possessione. Cum autem tempus postulatur, cuius initii non exstet memoria, non semper sufficit, ut optimi interpretes ostendunt, probare saeculi lapsum: sed constare oportet famam rei a maioribus ad nos ▸
p
transmissam ita ut nemo supersit qui contrarium viderit, aut audiverit. ▸