A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
applicationem admittant praescriptione temporis eius cuius initii memoria non exstet, quasi tacita populi concessione acquiri posse: Hoc autem per praescriptionem ▸
fieri
contingere
, non per consuetudinem, quia solius acquirentis conditio melior fiat, reliquorum vero deterior. Et cum tria enumerasset quae requiruntur ut ius proprium in flumine piscandi praescribatur. Quid autem, subdit, quoad mare? Et in eo magis est quod etiam concursus istorum trium non sufficeret ad acquirendum ius. Ratio differentiae inter mare ex una parte, et terram vel flumina ex altera, quia illo casu, ut olim, ita et hodie et semper tam quoad piscandum quam quoad navigandum mansit integrum ius gentium primaevum, neque unquam fuit a communione hominum separatum, et alicui vel aliquibus applicatum. Posteriore autem casu nempe in terra vel fluminibus aliud fuit, ut iam disseruimus. Sed quare ius gentium secundarium, ut eam separationem quoad terras et flumina fecit quoad mare facere desiit, responde, quia illo casu expediebat ita fieri, hoc autem casu non expediebat. Constat enim, quod si multi venentur aut piscentur in terra vel flumine, facile nemus feris et flumen piscibus evacuatum ▸
redderetur
redditur, id quod in mari non est. Item fluminum navigatio facile deterior fit, et impeditur per aedificia, quod in mari non est. Item per aquaeductus facile evacuatur flumen. non ita in mari. ergo in utroque non est par ratio. Nec ad rem pertinet, quod supra diximus, communem