minime noxia navigantium libertatem impediat, et laedat contra dictum praeceptum et contra regulam: praesertim cum omnia intelligantur esse permissa, quae non reperiuntur expressim prohibita. Quinimo non solum contra ius naturale esset, velle impedire talem navigationem praetextu praescriptionis, cum impedienti id minime prosit, sed etiam tenemur contrarium facere, hoc est prodesse iis, quibus possumus, cum id sine damno nostro fieri potest. Quod cum multis auctoritatibus tam ▸