A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

VULGUS in eadem opinione fere esse videatur,, in a.c. ut per VASTISSIMUM IMMENSUMQUE PONTUM ad Indorum regiones, quas potentissimi Reges nostri Hispaniarum subegerunt, reliquis mortalium navigare, praeterquam Hispanis ius minime sit, quasi ab eis id ius praescriptum fuerit, tamen istorum omnium non minus ▸

insa
INSANAE sunt opiniones, quam eorum, qui quoad ▸
GENUENSES et
Genuenses et Venetos in eodem fere SOMNIO esse adsolent, quas sententias INEPTIRE vel ex eo dilucidius apparet, quod istarum nationum singulae contra seipsas nequeunt praescribere, hoc est, non respublica Venetiarum contra semetipsam, non respublica Genuensium contra semetipsam, non regnum Hispanorum contra semetipsum, non regnum Lusitanorum contra semet ipsum. Esse enim debet differentia inter agentem et patientem. Contra reliquas vero nationes longe minus praescribere possunt, quia ius praescriptionum est mere civile, ut fuse ostendimus supra. Ergo tale ius cessat, cum res agitur inter Principes vel populos superiorem non recognoscentes in temporalibus. Iura enim mere civilia cuiuscunque regionis, quoad exteros populos, nationes, vel etiam homines singulos non magis sunt in consideratione, quam si revera non esset tale ius, aut unquam fuisset, et ad ius commune Gentium primaevum vel secundarium recurrendum est, eoque utendum, quo iure talem maris praescriptionem et usurpationem admissam non fuisse satis constat. Facit, nam et hodie usus aquarum communis est, non ▸
ex
secus quam erat ab origine Mundi. Ergo in aequoribus et aquis nullum ius est aut esse potest humano generi praeterquam quoad usum communem. Praeterea de Iure Naturali et divino est illud praeceptum ut Quod tibi non vis alteri non facias: unde cum navigatio nemini possit esse nociva, nisi ipsi naviganti, par est ut a nemine possit aut debeat impediri, ne in re sui natura libera, sibique