A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
esse immutabile. Huius autem iuris naturalis partem esse ius gentium primaevum quod dicitur, diversum a iure gentium secundario sive positivo. quorum posterius mutari potest, prius non potest. Nam si qui mores cum iure gentium primaevo repugnent, ▸
FERINI, corruptelae et abusus, non leges et usus. Itaque nullo tempore praescribi potuerunt, nulla lata lege iustificari, nullo multarum etiam gentium consensu, hospitio et exercitatione stabiliri, quod exemplis aliquot, et Alphonsi Castrensis Theologi Hispani testimonio confirmat. Ex quibus apparet, inquit, quam suspecta sit sententia eorum, quos supra retulimus existimantium Genuenses aut etiam Venetos posse non iniuria prohibere alios navigare per Gulfum aut pelagus sui Maris, quasi aequora ipsa praescripserint, id quod non solum est contra leges: sed etiam est contra ipsum ius naturae, aut Gentium primaevum, quod mutari non posse diximus. Quod sit contra illud ius constat, quia non solum maria aut aequora eo iure communia erant, sed etiam reliquae omnes res immobiles. Et licet ab eo iure postea recessum fuerit ex parte, puta quoad dominium et proprietatem terrarum, quarum dominium iure Naturae commune, distinctum et divisum, sicque ab illa communione segregatum fuit, tamen diversum fuit, et est in dominio maris, quod ab origine Mundi ad hodiernum usque diem est fuitque semper in communi nulla ex parte immutatum, ut est notum. Et quamvis ex LUSITANIS magnam turbam saepe audiverim in hac esse opinione, ut eorum Rex ita praescripserit navigationem INDICI occidentalis (forte orientalis) eiusdemque VASTISSIMI MARIS, ita ut reliquis gentibus aequora illa transfretare non liceat, et ex nostrismet Hispanis