A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

ad iurisconsulti ▸

verba
textum
nullo modo accedens mali potius coniectoris esse videtur quam boni interpretis. ▸
Nos quae mens Pauli fuerit supra extricavimus.
Mens Pauli supra explicata est.
Caeterum illi si vel sola Ulpiani verba, quae paulo ante praecedunt, satis considerassent, longe aliud dicturi erant. Fatetur enim, ut quis ante aedes meas piscari prohibeatur esse quidem usurpatum: hoc est receptum ▸
iniqua
consuetudine: sed nullo iure, ideoque iniuriarum actionem prohibito non denegandam. Contemnit igitur hunc morem, et usurpationem vocat, ut et inter Christianos doctores Ambrosius. Et merito? Quid enim clarius quam non valere consuetudinem, quae iuri naturae aut gentium ex adverso opponitur? Consuetudo enim species est iuris positivi, quod legi perpetuae obrogare non potest. Est autem lex illa perpetua, ut Mare omnibus usu commune sit. Quod autem in praescriptione diximus idem in consuetudine verum est, si quis eorum qui diversum ▸
sens[erunt]
tradiderunt sensus excutiat, non aliud reperturum, quam consuetudinem privilegio aequiparari: Atqui adversus genus humanum concedendi privilegium nemo habet potestatem: quare inter diversas respublicas consuetudo ista vim non habet. ▸
Omn[em]
Verum omnem hanc quaestionem diligentissime tractavit Vasquius, decus illud Hispaniae, cuius nec in explorando iure subtilitatem, nec in docendo libertatem unquam desideres. Is igitur posita thesi Loca publica et Iure gentium communia praescribi non posse, quam multis firmat ▸
auctoritates,
auctoribus,
exceptiones deinde subiungit ab Angelo et aliis confictas, quas ▸
et nos
supra
retulimus. Has autem examinaturus recte indicat istarum rerum veritatem pendere a vera iuris tam naturae quam gentium cognitione. ▸
Iura enim naturae, cum a divina proficiscantur providentia
Ius enim naturae, cum a divina veniat providentia