A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

praeiisset. Quare cum nemo sit dominus totius generis humani, qui ius illud adversus homines omnes homini aut populo alicui potuisset concedere, sublato illo colore, necesse est etiam praescriptionem interimi. Et sic ex illorum etiam sententia inter Reges aut populos liberos prodesse nihil potest lapsus infiniti temporis. Vanissimum autem et illud est quod Angelus docuit etiamsi ad dominium praescriptio proficere non posset, tamen dandam fore possidenti exceptionem. Nam Papinianus disertis verbis exceptionem negat: ▸

opponi
et aliter non potuit sentire, cum ipsius saeculo praescriptio nihil esset aliud quam exceptio. Verum igitur est quod et leges Hispanicae exprimunt in his rebus quae communi hominum usui sunt attributae nullius omnino temporis praescriptionem procedere: cuius definitionis illa praeter caeteras ratio reddi potest, quod qui re communi utitur, ut communi uti videtur, non autem iure proprio, et ita praescribere non magis ▸
potest
quam fructuarius potest
vitio possessionis.
Altera haec etiam non contemnenda est quod in praescriptione temporis cuius memoria non exstet, quamvis titulus et bona fides praesumantur, tamen si re ipsa appareat titulum omnino nullum dari posse, et sic manifesta sit fides mala, quae in populo maxime quasi uno corpore perpetua esse censetur,
ex
duplici defectu ▸
praescriptionem
praescriptio corruit.
Tertia vero, quia res haec est merae facultatis, quae non praescribitur ut infra demonstrabimus.
Sed nullus est finis argutiarum. Inventi sunt qui in hoc argumento a praescriptione consuetudinem distinguerent, ut illa scilicet exclusi ad hanc confugerent. Discrimen autem quod hic statuerunt sane ridiculum est: Ex praescriptione aiunt ius unius quod ab eo aufertur alteri applicari: Sed cum aliquod ius ita alicui applicatur ut alteri non auferatur, tum dici consuetudinem: quasi vero cum ius navigandi quod communiter ad omnes pertinuit exclusis aliis ab uno usurpatur, non necesse sit omnibus perire quantum uni accedit. Errori huic ansam dederunt Pauli verba non recte accepta, qui cum de iure proprio maris ad aliquem pertinente loqueretur, fieri hoc posse dixit Accursius per privilegium aut consuetudinem: quod additamentum