A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

ante egimus si recte cum Papiniani verbis comparetur non aliam accipere potest interpretationem, quam eam quae et Iohanni olim et Bartolo probata est, et nunc a doctis omnibus recipitur: ut scilicet ius prohibendi procedat quam diu durat occupatio: non autem si ea omissa sit; Omissa enim non prodest nec si per mille annos fuisset continuata, ut recte animadvertit Castrensis. Et quamvis hoc voluisset Marcianus, quod minime credendus est cogitasse, in quo loco occupatio conceditur in eodem praescriptionem concedi, tamen absurdum erat quod de flumine publico dictum erat ad Mare commune, et quod de diverticulo ad sinum proferre, cum haec praescriptio usum qui est ▸

iurisgentium
iuregentium
communis, impeditura sit, illa autem publico usui non admodum noceat. ▸
Ita et Pauli veta
Alterum autem Angeli argumentum quod ▸
de
ex aquae ductu sumitur, eodem Castrensi monstrante ut a quaestione alienissimum ab omnibus merito exploditur. Falsum igitur est, talem praescriptionem etiam eo tempore gigni, cuius initium omnem memoriam excedat. Ubi enim lex ▸
resistit
omnem omnino tollit praescriptionem ne istud quidem tempus admittitur, hoc est, ut Telmus loquitur materia ▸
om[nino?]??
impraescriptibilis tempore immemoriali non fit praescriptibilis. Fatetur haec vera esse Balbus: sed Angeli sententiam receptam dicit hac ratione, quia tempus extra memoriam positum idem valere creditur privilegio, ▸
quia
cum
titulus aptissimus ex tali tempore praesumatur. Apparet ▸
igitur
hinc non aliud illos ▸
voluisse
sensisse
quam, si pars aliqua reipublicae, puta Imperii Romani, supra omnem memoriam usa esset tali iure, ei dandam praescriptionem hoc colore quasi Principis concessio