A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
gentium resistit, quod iure civili semper validius est. Quin et ipsa lex civilis praescriptionem hic impedit. Usucapi enim aut praescriptione acquiri prohibentur, quae in bonis esse non possunt, deinde quae possideri vel quasi possideri nequeunt, et quorum alienatio prohibita est. Haec autem omnia de mari et usu maris vere dicuntur. ▸
temporis possessione quaeri posse dicantur, sive ob rei naturam, sive ob eorum privilegium adversus quos praescriptio ista procederet, quanto ▸
magis
iustius
humano generi quam uni populo id beneficium dandum fuit in rebus communibus? Et hoc est quod Papinianus scriptum reliquit praescriptionem longae possessionis ad obtinenda loca iurisgentium publica concedi non solere: ▸
nam eo diruto, et alterius aedificio in eodem loco postea exstructo exceptionem opponi non posse: quod deinde similitudine reipublicae illustrat: nam et si quis in fluminis diverticulo pluribus annis piscatus sit, postea ▸
omissa
interrupta
scilicet piscatione, alterum eodem iure prohibere non posse. Apparet igitur Angelum et qui cum Angelo dixerunt Venetis ▸
aut
et
Ianuensibus per praescriptionem ius aliquod in sinum maris suo littori praeiacentem acquiri potuisse, aut falli aut fallere, quod sane Iurisconsultis nimium est frequens, cum sanctae professionis auctoritatem, non ad rationes et leges sed ad gratiam conferunt potentiorum. Nam Marciani quidem responsum, de quo et