A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

nulla transferri ▸

debeat
debuisset,
sicut nec imperator posset Imperii provincias in suos usus convertere, aut pro suo arbitrio alienare.
Illud saltem nemo negaturus est, cui aliquid sit frontis, cum ius disponendi in temporalibus▸
Pontifex nullem habeat,
Pontifici nemo concedat,
nisi forte quantum eius rerum spiritualium necessitas requirit, ▸
cum ista
ista autem
de quibus nunc agimus, mare scilicet et ius navigandi, lucrum et quaestum merum, non ▸
autem
pietatis negotium respiciant, sequi nullam hac in re fuisse illius potestatem. Quid
quod
ne ▸
potesta[...]
Principes quidem, hoc est domini temporales possunt ullo modo a navigatione aliquem prohibere, cum si quod habent ius in mari id sit tantum iurisdictionis ▸
ad
ac protectionis? Etiam illud notissimum est apud omnes, ad ea facienda quae cum lege Naturae pugnant nullam esse Papae auctoritatem. Pugnat autem cum lege Naturae, ut mare aut eius usum quisquam habeat sibi proprium, ut iam satis demonstravimus. Cum denique ius suum auferre alicui Papa minime possit, quae erit facti istius defensio, si tot populos immerentes, indemnatos, innoxios ab eo iure quod ad ipsos non minus quam ad Hispanos pertinebat, uno verbo voluit excludere? Aut igitur dicendum est, nullam esse vim eiusmodi pronuntiationis, aut, quod
non minus
credibile est, eum Pontificis animum fuisse, ut Castellanorum et Lusitanorum inter se certamini intercessum voluerit, aliorum autem iuri nihil deminutum. Ultimum iniquitatis patrocinium in praescriptione solet esse aut consuetudine. Et huc igitur Lusitani se conferunt: sed utrumque illis praesidium certissima iuris ratio praecludit. Nam praescriptio a Iure est ▸
positivo
civili,
unde locum habere non potest inter Reges, aut inter populos