A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

qua dici quodammodo potest pisces exhauriri, at navigationem non posset

per
quam mari nihil perit. Cui rei argumentum est longe certissimum, quod ex Doctorum sententia ante retulimus, etiam in terra quae ▸
aut populis aut hominibus
▸
et populis et hominibus
cum populis tum homnibus
singulis in proprietatem attributa est, iter tamen, certe inerme et innoxium, nullius gentis hominibus iuste negari:
sicut et potum ex flumine.
Ratio apparet, quia cum unius rei naturaliter usus essent diversi eum duntaxat gentes divisisse inter se videntur, qui sine proprietate commode haberi non posset, contra autem eum recepisse, per quem domini conditio deterior non esset futura. Omnes igitur vident eum qui alterum navigare prohibeat nullo iure defendi, cum eundem etiam iniuriarum teneri Ulpianus dixerit: ▸
Accurius
alii
autem etiam Interdictum utile prohibito competere ▸
existimaverit.
existimaverint.
Et sic Batavorum intentio communi iure nititur, cum fateantur omnes permissum cuilibet in mari navigare etiam ▸
nullius Principis
a nullo Principe
impetrata licentia: quod ▸
legibus et
et legibus
Hispanicis diserte expressum est. Donatio Pontificis Alexandri, quae ▸
ad iur
a Lusitanis mare aut ius navigandi solis sibi vindicantibus, cum inventionis deficiat titulus, secundo loco adduci potest ▸
omnibus eisdem argumentis refellitur.
satis ex iis quae ante dicta sunt vanitatis convincitur.
Donatio enim nullum habet momentum in rebus extra commercium positis. Quare cum mare aut ius in eo navigandi proprium nulli hominum esse possit, sequitur neque dari a Pontifice neque a Lusitanis accipi potuisse. Praeterea cum supra relatum sit ex prudentiorum sententia Papam non esse dominum temporalem totius Orbis, ne Maris quidem esse satis intelligitur: ▸
neque
quanquam etsi id concederetur, tamen ius annexum Pontificatui in Regem
aliquem
aut Populum pro parte