A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

sequeretur, gratiam non merentur cum lucrum suum respexerint, lucrum autem suum dicere non possunt, cum eripiant alienum. Neque enim illud certum est nisi ivissent eo Lusitani iturum fuisse neminem. Adventabant enim ▸

ea
tempora, quibus ut artes paene omnes, ita et terrarum et marium situs clarius
in dies
noscebantur. Excitassent vetera, quae modo retulimus, exempla, et si non uno impetu omnia patuissent, at paulatim promota velis fuissent littora, alio semper aliud monstrante. Factum denique fuisset, quod fieri potuisse Lusitani docuerunt, cum multi essent populi non minus flagrantes mercaturae et rerum externarum studio: Venetis
qui
multa iam Indiae didicerant, caetera inquirere promtum fuit. Gallorum Brittonum indefessa sedulitas, Anglorum audacia caepto non defuisset. Ipsi Batavi multo magis desperata aggressi sunt. Nulla igitur aequitatis ratio, ne probabilis quidem ulla sententia a Lusitanis stat. Omnes enim qui mare volunt imperio alicuius subiici posse, id ei attribuunt, qui proximos portus et circumiacentia littora in ditione habet. At Lusitani ▸
ill
in illo universo ▸
tra
littorum tractu paucis exceptis praesidiis nihil habent quod suum possint dicere. Deinde vero etiam qui mari imperaret ▸
non
nihil
tamen posset ex usu omnium deminuere, ▸
sc....
sicut Populus Romanus arcere neminem potuit, quominus in littore Imperii Romani cuncta faceret, quae iure gentium permittebantur. Et si quicquam eorum prohibere posset, puta piscaturam