A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

solitum,

iter a Plinio descriptum,
legationes ab Indis ad Augustum, ad Claudium etiam ex Taprobane insula, deinde ▸
res
gesta
Traiani, et tabulae Ptolemaei satis ostendunt.
Iam suo tempore Strabo Alexandrinorum mercatorum classem ex Arabico sinu ut Aethiopiae ultima, ita
et
Indiae petiisse testatur, cum olim paucis navibus id auderetur. Inde magna Populo Romano vectigalia. Addit Plinius impositis sagittariorum cohortibus piratarum metu navigatum: solamque Indiam quingenties sestertium, si Arabiam addas et Seres millies, annis omnibus Romano imperio ademisse: et merces centuplicato venditas.
Et haec quidem vetera ▸
primos
satis arguunt primos non fuisse Lusitanos. In singulis autem sui partibus Oceanus ille et tunc cum eum Lusitani ingressi sunt et nunquam non cognitus fuit. Mauri enim ▸
et
Aethiopes, Arabes, Persae, Indi ▸
id pelagus
eam maris partem▸
saltem
, cuius ipsi accolae sunt, nescire neutiquam potuerunt. Mentiuntur ergo qui se mare illud invenisse iactant. Quid igitur, dicet aliquis, parvumne videtur, quod Lusitani intermissam multis forte saeculis navigationem primi repararunt, et, quod negari non potest, Europaeis gentibus ignotam ostenderunt, magno suo labore, sumtu, periculo? Imo vero, si in hoc ▸
laborarunt
incubuerunt
ut quod ▸
ii
soli reperissent id omnibus monstrarent, quis adeo est amens, qui non plurimum se illis debere profiteatur? Eamdem enim gratiam, laudemque et gloriam immortalem ▸
pr
illi ▸
promeriti erunt,
promeruerint, qua omnes contenti fuerunt rerum magnarum inventores, quotquot scilicet non sibi sed humano generi prodesse studuerunt. Sin Lusitanis suus ante oculos quaestus fuit, lucrum, quod semper maximum est in praevertendis negotiationibus
illis
sufficere debuit. Et scimus itinera prima proventus interdum quater decuplos aut etiam uberiores dedisse: quibus factum ▸
est
ut inops diu populus ad repentinas divitias subito prorumperet, tanto luxus apparatu, ▸
quantas
quantus
vix beatissimis gentibus in ▸
ultimo
supremo progressae diu fortunae fastigio fuit. Si vero eidem in hoc praeiverunt, ne quisquam