A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

quod in aliis iniquum iudicamus, in hac summe barbarum est atque inhumanum. Non de mari interiore hic agimus, quod terris undique infusum alicubi etiam fluminis latitudinem non excedit: de quo tamen satis constat locutos esse Romani iuris consultos cum nobiles illas adversus privatam ▸

sente[ntias]
avaritiam sententias
(supra allegatas)
ediderunt. De Oceano quaeritur, quem immensum, infinitum rerum parentem, caelo conterminum antiquitas vocat: cuius perpetuo humore non fontes tantum et flumina et maria, sed nubes, sed ipsa quodammodo sidera pasci veteres crediderunt: qui denique per reciprocas aestuum vices terram hanc humani generis sedem ambiens neque teneri neque includi potest, et possidet verius quam possidetur. In hoc autem Oceano non de sinu aut freto, ▸
necdum
nec
de omni quidem eo quod e littore conspici potest controversia est. Vindicant sibi Lusitani, quidquid duos Orbes interiacet, tantis spatiis discretos, ut plurimis saeculis ▸
ne
famam sui non potuerint transmittere. Quod si Castellanorum, qui in eadem sunt causa, portio accedat, parvo minus omnis Oceanus duobus populis mancipatus est, aliis tot gentibus ad Septentrionum redactis angustias: multumque decepta est Natura quae cum Elementum illud omnibus circumfudit omnibus etiam suffecturum credidit. In tanto mari si quis usu promiscuo solum sibi imperium ▸
at
et
ditionem exciperet, tamen immodicae ▸
assertationis
dominationis affectator haberetur: si quis piscatu arceret alios, insanae cupiditatis notam non effugeret. At qui etiam navigatum impedit, quo nihil ipsi perit, de eo quid statuemus? Si quis ab igni▸
me
qui totus suus est ignem capere, lumen suo de