A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
servitute nulla affici potuisse, quia per naturam hoc omnibus pateret, sed ▸
quia
cum
bona fides contractus legem venditionis servari exposceret, personas possidentium et in ius eorum succedentium ▸
ista
per istam legem obligari. Verum est loqui Iurisconsultum de praediis privatis et lege privata, sed in territorio et lege populorum eadem hic est ratio, quia ▸
populis adversus ius totius generis humani respectu
populi respectu totius generis humani privatorum locum obtinent. Similiter reditus qui in piscationes maritimas ▸
Regalium e numero censentur, non rem hoc est mare aut piscationem, sed personas ▸
obligant,
obligant.
quare subditi, in quos legem ferendi potestas reipublicae aut Principi ex consensu ▸
fuit,
competit,
ad onera ista compelli forte poterunt: sed exteris ius piscandi ubique immune esse debet, ne ▸
mari
servitus imponatur mari quod servire non potest. Non enim maris eadem quae fluminis ratio est: quod cum sit publicum, id est populi, ius etiam in eo piscandi a populo aut Principe concedi aut locari potest, ita ut ei qui conduxit etiam interdictum veteres dederint, de loco publico fruendo, addita conditione, si is cui locandi ius fuerit fruendum alicui locaverit: quae conditio in mari evenire non potest. Caeterum qui ipsam piscationem ▸
Regalia ne illum quidem locum quem interpretabantur satis inspexerunt: quod Iserniam et Alvarotum non latuit. Demonstratum est nec populo nec privato cuipiam ius aliquod proprium in ipsum mare (nam diverticulum excepimus) competere posse, cum occupationem nec natura, nec usus publici ratio permittat. Huius autem rei causa instituta fuerat haec disputatio, ut appareret Lusitanos mare quo ad Indos navigatur sui iuris non fecisse. Nam ▸
quae
utraque ratio quae proprietatem impedit in hac causa est quam in caeteris omnibus infinito efficacior: Quod in aliis difficile videtur in hac omnino fieri non potest: