A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

communia, ▸

et
ab his
quae publica proprie dicuntur, ut mare a flumine. Flumen Populus occupare potuit, ut inclusum finibus suis, mare non potuit. Territoria autem sunt ex occupationibus populorum, ut privata dominia ex occupationibus singulorum. Vidit hoc Celsus, qui clare satis distinguit inter littora, quae Populus Romanus occupare potuit,▸
sine
ita tamen ut usui communi non noceretur, et mare, quod omnino pristinam naturam retinuit. Nec ulla lex ▸
contrarium
diversum
indicat. Quae vero leges a contrariae sententiae auctoribus citantur, aut de insulis loquuntur, quas clarum est occupari potuisse, aut de portu qui non communis est, sed proprie publicus. Qui vero dicunt mare aliquod esse imperii Romani dictum ▸
tamen
suum ita interpretantur, ut dicant ius illud in mare ultra protectionem et iurisdictionem non procedere: ▸
in quo haud
quod illi ius a proprietate distinguunt, nec forte
satis animadvertunt id ipsum quod Populus Romanus classes praesidio navigantium disponere potuit, et deprehensos in mari piratas punire ▸
potuit,
non ex proprio, sed ex communi iure accidisse, quod et aliae liberae gentes
in mari
habent. Illud interim fatemur ▸
posse
potuisse
inter gentes aliquas convenire, ut capti in maris hac aut illa parte huius aut illius reipublicae iudicium subirent, atque ita ad commoditatem distinguendae iurisdictionis in mari fines describi, quod ipsos quidem eam sibi legem ▸
constituentes
ferentes
obligat, at alios
populos
non item, neque locum alicuius proprium facit, sed in personas contrahentium ius constituit. Quae distinctio, ut naturali rationi consentanea est, ita Ulpiani responso quodam comprobatur, qui rogatus an duorum praediorum maritimorum ▸
possessor
dominus
alteri eorum ▸
quod
▸
cum
quod
venderet, servitutem potuisset imponere, ne inde in certo maris loco piscari liceret, respondet rem quidem ipsam, mare scilicet,