A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
quamdiu durat occupatio, quemadmodum in littore antea diximus. Extra diverticulum idem non erit, ▸
q
ne scilicet communis usus impediatur. Ante aedes igitur meas aut praetorium ut piscari aliquem prohibeam usurpatum quidem est, sed nullo iure, adeo quidem ut Ulpianus contemta ea ▸
usurpatione, eum
usurpatione
siquis prohibeatur, iniuriarum dicat agi posse. Hoc Imperator Leo (cuius legibus non utimur), contra iuris rationem mutavit, voluitque πρόθυρα hoc est vestibula maritima eorum esse propria qui oram habitarent ibique eos ius piscandi habere: quod tamen ▸
non aliter
ita
procedere voluit, ut septis quibusdam remoratoriis, quas ἐποχάς Graeci vocant, locus ille occuparetur: existimans nimirum ▸
neminem de
non fore, ut quis
exiguam maris portionem alteri invideret qui ipse toto mari ad piscandum admitteretur. Certe ut quis magnam maris partim, etiamsi possit, publicis utilitatibus eripiat, non tolerandae est improbitatis: in quam merito vir sanctus invehitur. ▸
Spatia maris
SPATIA MARIS
sibi vindicant IURE MANCIPII, pisciumque iura sicut vernaculorum conditione sibi servitii ▸
nam Populus facta relatione ad genus humanum privati locum obtinet.
quod ipsum Placentinus sensisse videtur, cum dixit Mare ita esse commune ut in nullius dominio sit nisi solius Dei, et Iohannes Faber cum mare asserit relictum in suo iure et esse primaevo quo omnia erant communia.